- QUANTUNIA
- QUANTUNIAseu QUANGTUNG, provinc. ampla, duodecima Sinarum et praecipua inter meridionales. Cui a Septentrione Chiansia et Huquania, ab Ortu Fochiensis, ab Occasu Quansia provinciae et regnum Tunchinum; a Meridie irrigatur mari Eoô seu Sinensi. Eius Urbes praecipuae sunt decem, Nempe Quancheu caput provinc. Xaocheu, Nauhuing, Hoeicheu, Chaocheu, Chaoking, Caocheu, Liencheu, Luicheu et Kiuncheu: quibus iungi potest Amacao seu Makou; et ex his pendet 73. urbes minores. Provincia est fertilissima et mire rigua, aliasque, dicta fuit regnum Nanivae. Martinius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.